Читаем Historia langobardorum полностью

5. His temporibus per indictionem octavam luna eclypsin passa est. Solis quoque eclypsis eodem pene tempore, hora diei quasi decima, quinto nonas maias effecta est. Moxque subsecuta gravissima pestis est tribus mensibus, hoc est iulio, augusto et septembrio; tantaque fuit multitudo morientium, ut etiam parentes cum filiis atque fratres cum sororibus, bini per feretra positi, aput urbem Romam ad sepulchra ducerentur. Pari etiam modo haec pestilentia Ticinum quoque depopulata est, ita ut, cunctis civibus per iuga montium seu per diversa loca fugientibus, in foro et per plateas civitatis herbae et frutecta nascerentur. Tuncque visibiliter multis apparuit, quia bonus et malus angelus noctu per civitatem pergerent, et ex iussu boni angeli malus angelus, qui videbatur venabulum manu ferre, quotiens de venabulo ostium cuiuscumque domus percussisset, tot de eadem domo die sequenti homines interirent. Tunc cuidam per revelationem dictum est, quod pestis ipsa prius non quiesceret, quam in basilica beati Petri quae ad Vincula dicitur sancti Sebastiani martyris altarium poneretur. Factumque est, et delatis ab urbe Roma beati Sebastiani martyris reliquiis, mox ut in iam dicta basilica altarium constitutum est, pestis ipsa quievit.

6. Rex vero Cunincpert dum post haec cum stratore suo, qui lingua propria «marpahis» dicitur, consilium iniret in civitate Ticinensi, quomodo Aldonem et Grausonem vita privare deberet: repente in fenestra, iuxta quam consistebant, una de maiusculis musca consedit; quam Cunincpert cultello ut extingueret percutere volens, eius tantum pedem abscidit. Aldo vero et Grauso dum ad palatium regis consilium nescientes venirent, cum basilicae sancti Romani martyris, quae prope palatium sita est, propinquassent, repente eis obvius quidam claudus uno pede truncato factus est; qui eis dixit, quod eos Cunincpert, si ad eum pergerent, occisurus esset. Qui haec audientes, magno timore correpti, post altarium eiusdem basilicae confugiere. Moxque Cunincperto regi nuntiatum est, quod Aldo et Grauso in basilica beati Romani martyris confugissent. Tunc Cunincpert stratorem suum arguere coepit, ut quid suum consilium prodere debuisset. Cui suus strator ita respondit: «Domine mi rex, tu scis, quia, postquam hoc consiliati sumus, ego a tuo conspectu non exivi; et quomodo hoc alicui dicere potui?». Tunc rex [ad] Aldonem et Grausonem misit, interrogans eos, ut quid in locum sanctum confugium fecissent. Qui respondentes dixerunt: «Quia nuntiatum est nobis, quod nos dominus rex occidere vellet». Iterato rex misit ad eos, sciscitans, quis fuerit ille qui eis nuntiaverit, mandans eis, ut, nisi ei nuntiatorem proderent, eius gratiam invenire non possint. Tunc illi sicut factum fuerat regi mandaverunt, dicentes, claudum hominem obvium se habuisse, qui unum pedem truncatum habebat et genu tenus crure ligneo utebatur, et hunc fuisse sui interitus nuntium. Tunc intellexit rex, muscam illam cui pedem truncaverat malignum spiritum fuisse et ipsum sui secreti consilia prodidisse. Qui statim Aldonem et Grausonem in sua fide de eadem basilica suscipiens, eisdem culpam pepercit et in reliquum eosdem in loco fidelium habuit.

7. Eo tempore floruit in arte gramatica Felix, patruus Flaviani praeceptoris mei; quem in tantum rex dilexit, ut ei baculum argento auroque decoratum inter reliqua suae largitatis munera condonaret.

8. Per idem quoque tempus Iohannes episcopus Bergomatis ecclesiae vir mirae sanctitatis extitit. Qui cum regem Cunincpertum in convivio dum sermocinarentur offendisset, rex ei hospitium revertenti equum ferocem et indomitum, qui inmenso fremitu super se sedentes terrae allidere solebat, praeparari fecit. Cui cum episcopus supersedisset, ita mansuetus extitit, ut eum blando incessu usque ad domum propriam deportaret. Quod rex audiens, et episcopum ex eo die honore debito coluit, et ei ipsum equum, quem suae sessioni dedicaverat, dono largitus est.

9. Hac tempestate noctu stella iuxta Vergilias caelo sereno inter Domini Natalem et Theophaniam apparuit, omnimodo obumbrata, veluti cum luna sub nube est constituta. Post haec mense februario die media stella ab occasu exiit, quae cum magno fulgore in partes orientis declinavit. Dehinc mense martio Bebius eructuavit per dies aliquot, et omnia virentia circumquaque prae pulvere et cinere illius exterminata sunt.

10. Tunc Sarracinorum gens infidelis et Deo inimica ex Aegypto in Africam cum nimia multitudine pergens, obsessam Cartaginem cepit captamque crudeliter depopulata est et ad solum usque prostravit.

Перейти на страницу:

Похожие книги

10 мифов о 1941 годе
10 мифов о 1941 годе

Трагедия 1941 года стала главным козырем «либеральных» ревизионистов, профессиональных обличителей и осквернителей советского прошлого, которые ради достижения своих целей не брезгуют ничем — ни подтасовками, ни передергиванием фактов, ни прямой ложью: в их «сенсационных» сочинениях события сознательно искажаются, потери завышаются многократно, слухи и сплетни выдаются за истину в последней инстанции, антисоветские мифы плодятся, как навозные мухи в выгребной яме…Эта книга — лучшее противоядие от «либеральной» лжи. Ведущий отечественный историк, автор бестселлеров «Берия — лучший менеджер XX века» и «Зачем убили Сталина?», не только опровергает самые злобные и бесстыжие антисоветские мифы, не только выводит на чистую воду кликуш и клеветников, но и предлагает собственную убедительную версию причин и обстоятельств трагедии 1941 года.

Сергей Кремлёв

Публицистика / История / Образование и наука
100 знаменитых памятников архитектуры
100 знаменитых памятников архитектуры

У каждого выдающегося памятника архитектуры своя судьба, неотделимая от судеб всего человечества.Речь идет не столько о стилях и течениях, сколько об эпохах, диктовавших тот или иной способ мышления. Египетские пирамиды, древнегреческие святилища, византийские храмы, рыцарские замки, соборы Новгорода, Киева, Москвы, Милана, Флоренции, дворцы Пекина, Версаля, Гранады, Парижа… Все это – наследие разума и таланта целых поколений зодчих, стремившихся выразить в камне наивысшую красоту.В этом смысле архитектура является отражением творчества целых народов и той степени их развития, которое именуется цивилизацией. Начиная с древнейших времен люди стремились создать на обитаемой ими территории такие сооружения, которые отвечали бы своему высшему назначению, будь то крепость, замок или храм.В эту книгу вошли рассказы о ста знаменитых памятниках архитектуры – от глубокой древности до наших дней. Разумеется, таких памятников намного больше, и все же, надо полагать, в этом издании описываются наиболее значительные из них.

Елена Константиновна Васильева , Юрий Сергеевич Пернатьев

История / Образование и наука